Deuteronomii 27:26
Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. + 27.26 Maledictus qui non permanet. Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. + 28.15 Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.
Ezra 7:26Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem.
Jeremiah 11:3et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus + 11.3 Maledictus. ORIG. Judæi enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Ægypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.
Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
Romans 10:5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. + 10.5 Vivet in ea. Habet istud præmium, scilicet ne ista morte puniatur. Non est autem magna justitia, timere, nec habet meritum apud Deum.
Galatians 3:10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. + 3.10 Quicunque enim, etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: Scriptum est. Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: Maledictus omnis homo, etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum?