The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 28 › Deuteronomii 28:26

Deuteronomii 28:26

sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thy carcase shall be meat unto all fowls of the air, and unto the beasts of the earth, and no man shall fray them away.

In Context

25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..

27Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas. + 28.27 Percutiat te Dominus ulcere Ægypti. Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicæ, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Hæc in præsenti congrua pœna peccatis infligitur: post hanc vitam quod signatur in posterioribus fetorem scelerum in æternis cruciatibus sustinebunt. Percutiat te Dominus. Hæretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cæcitate involuti, amentiam suam exercentes catholicæ fidei contradicunt. Ideo Ecclesiæ calumniam sustinent et a veritate opprimuntur. Amentes et cæci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant Matth. 7., nec veritatem videbant, id est intelligebant.

Read all of Deuteronomii 28

Cross References

1 Samuel 17:44dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ.

Psalms 79:1In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. + 79.1 Intellectus pro his qui commutabuntur. AUG. In melius, etc., usque ad testimonium perfidiæ. Asaph. Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea ejus, bonum testimonium de capite ipso et corpore ejus, rege et plebe, pastore grege. 1

Isaiah 34:3Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor; tabescent montes a sanguine eorum.

Jeremiah 8:1[In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis: + 8.1 In tempore illo, etc. HIER. Omnia quæ prophetalis sermo describit, etc., uque ad aurum et argentum quæ in sepulcris more antiquo ponebantur.

Jeremiah 19:7Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 19.7 Et dabo cadavera. Quamvis hæc in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum.

Ezekiel 39:17Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 28:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 28:25Deuteronomii 28Deuteronomii 28:27 →