The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 28 › Deuteronomii 28:54

Deuteronomii 28:54

Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So that the man that is tender among you, and very delicate, his eye shall be evil toward his brother, and toward the wife of his bosom, and toward the remnant of his children which he shall leave:

In Context

53et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.

55ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.

Read all of Deuteronomii 28

Cross References

Deuteronomy 13:6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

2 Samuel 12:3Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia.

Proverbs 23:6Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: + 23.6 Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? Comede, etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet.

Isaiah 49:15Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

Matthew 7:9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? + 7.9 Aut quis. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.

Luke 11:11Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? + 11.11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem, etc. BED. Mystice. Panis signat charitatem propter majorem appetitum et necessarium usum, etc., usque ad in ea quæ ante sunt se extendat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 28:54

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 28:53Deuteronomii 28Deuteronomii 28:55 →