Deuteronomii 28:66
et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. + 28.66 Et erit vita. Nihil pejus inter maledicta, quæ Judæis merito superbiæ acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed prædicuntur. Potuit autem sic sonare Judæis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitæ tuæ, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Lamentations 1:13Mem De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
Revelation 6:15et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: + 6.15 Reges terræ. Secundum diversos honores sæculi quos nolentes perdere, delent fidem. Divites. Quidquid mali volunt implentes. Fortes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiæ. Hi desperantes a sanctis, auxilia dæmonum quærunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.