Deuteronomii 29:18
Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. + 29.18 Ne forte sit. AUG., quæst. 52. LXX: Nunquid aliquis est inter vos, etc., usque ad non conjugem sibi concupiverat alienam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 13:1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, + 13.1 Si surrexerit. Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.
Jeremiah 23:17Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
Amos 6:12Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
Hebrews 3:12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: + 3.12 Cor malum incredulitatis. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo.