Deuteronomii 29:27
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi:
Cross References
Leviticus 26:14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, + 26.14 Quod si. ISICH. Obedientium bona præcedenti capitulo expressit: quæ autem sint prævaricatorum mala, præsenti capitulo ostendit, quorum quædam ad litteram Judæi passi sunt: omnia vero secundum spiritum.
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. + 28.15 Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.
Deuteronomy 30:1Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
2 Kings 17:6Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
Psalms 85:5Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te. + 85.5 Mitis. ID. Portans hominem, donec perficiat eum, etc., usque ad cum nondum sit perfectus. 1
Daniel 9:11Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.