Deuteronomii 3:18
Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:7Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
Numbers 33:53mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
Deuteronomy 6:1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
Deuteronomy 12:1Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.
Deuteronomy 19:2tres civitates separabis tibi in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, + 19.2 Tres. Fidem, spem et charitatem, ad quas omnes pœnitentes debent confugere. Tres civitates refugii ultra Jordanem constituit Moyses homicidis qui non sponte homicidium commiserunt, alias tres circa Jordanem jubet separari Num. XXXV; Josue. 20., mystice insinuans quod ante perceptionem baptismi, qui vult a peccato salvari et ab hostibus spiritualibus liberari, sanctæ Trinitatis fidem debet sincera mente confiteri, et post baptismum in fide, spe et charitate viriliter operari. Sicque religiose coversans in mundo, qui senario conditus est numero, post perfectionem bonorum operum requiem æternam exspectat in sabbatismo.
Deuteronomy 19:14Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam. + 19.14 Non assumes et transferes terminos, etc. Unde: Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui Prov. 22., id est, præcedentium patrum regulas et definitiones vivendi.