Deuteronomii 30:11
Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, + 30.11 Mandatum hoc, quod ego, etc. AUG., quæst. 54. LXX: Quia mandatum hoc, etc., usque ad sine qua si foris manibus fiant, et in corde non fiant, præcepta Dei non implentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 45:19Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. + 45.19 Non in abscondito, etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus prædicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Non dixi. HIER. Primum quidem ad Judæos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.
Colossians 1:26mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,