Deuteronomii 31:10
Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, + 31.10 Post septem annos. In quibus præsens vita signatur, quæ septenario numero volvitur; vel tempus veteris legis propter sabbatum. Post septem ergo annos in anno remissionis lex in conventu legi præcipitur: quia completa legis observantia, lex spiritualis succedit. Unde: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, etc. Ephes. 4..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 15:1Septimo anno facies remissionem, + 15.1 Septimo anno. In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et præmium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis Luc. 6.. Septimo anno. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilæus septies septem annis succedit.