The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 32 › Deuteronomii 32:15

Deuteronomii 32:15

[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But Jeshurun waxed fat, and kicked: thou art waxen fat, thou art grown thick, thou art covered with fatness; then he forsook God which made him, and lightly esteemed the Rock of his salvation.

In Context

14butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.] + 32.14 Filiorum. Basan regio est quæ pecoribus abundat propter pascua: unde Rubenitis et Gaditis et dimidiæ tribui Manasse tradita est, quia pecora multa habebant. Et hircos. Qui pœnitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere, nisi studeant pro commissis pœnitere. Unde: Amplius lava me ab iniquitate mea Psal. 50.. Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant pœnitentiæ opera, quamvis non commiserint gravia: deflent enim cogitationum peccata tanquam facta. Cum medulla tritici. Corporis Christi; unde: Nisi granum frumenti cadens in terram, etc. Joan. 12..

16Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. + 32.16 Provocaverunt. Alii fiunt hæretici, alii idololatræ, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.

Read all of Deuteronomii 32

Cross References

Deuteronomy 6:10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

Deuteronomy 31:16Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.

Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

Deuteronomy 33:5Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. + 33.5 Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.

1 Samuel 2:29Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei?

2 Chronicles 12:1Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 32:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 32:14Deuteronomii 32Deuteronomii 32:16 →