Deuteronomii 32:26
[Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. + 32.26 Cessare faciam ex hominibus. A terra sua ejecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum; unde: Propterea Deus tuus destruet te in finem, evellet, et educet te de terra viventium, etc. Psal. 51.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:12Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Leviticus 26:38Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
Deuteronomy 9:14dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.
Deuteronomy 28:37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Psalms 34:16Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis. + 34.16 Dissipati sunt. CASS. Dissoluti, visis miraculis in passione, nec tamen præ duritia compuncti. Vel, dissipati per totum orbem: nec tamen compuncti sunt, id est, pœnituerunt. Vel, dissipati, id est, divisi: alii dicunt quod bonus est, alii non. Tentaverunt me. AUG. Quæ capiti in cruce facta, corpori ubique fiunt. Frenduerunt. Mos sævitiæ, quando ratio deficit, dentibus frendet: et quod vult, tacens ostendit. In oratione finit hæc: 1
Isaiah 63:16Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. + 63.16 Abraham nescivit. HIER. Quasi dicat: Quia te offendimus, etc., usque ad non obliviscatur filiorum suorum, ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus.