Deuteronomy 32:46
et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
45Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,
Cross References
Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.
Deuteronomy 11:18Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
1 Chronicles 22:19Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini.
Proverbs 3:1[Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: + 3.1 Fili mi, ne. Docet misericordiæ operibus insistendum, etc., usque ad ornat actibus bonis, quem instruit.
Luke 9:44Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. + 9.44 Ponite vos. Vos qui meo discipulatui adhæretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum cæteri mirantur tanta facta divinæ altitudinis. Futurum est ut tradatur. Inter magnalia potentiæ divinæ sæpius replicat abjecta passionis humanæ, ne subito veniens terreat, sed levius feratur præcogitata.