The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 33 › Deuteronomii 33:15

Deuteronomii 33:15

de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum: + 33.15 De pomis collium æternorum. Colles æterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati unde: Mons domus Domini elevabitur super colles Isa. II quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiæ, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore cœli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium æternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: Omnia poma, dilecte mi, id est, nova et vetera servavi tibi Cant. 7. et: Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera Matth. 13.. Manichæi ergo et Judæi quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt in hac terra opulenta hæreditare nequeunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And for the chief things of the ancient mountains, and for the precious things of the lasting hills,

In Context

14De pomis fructuum solis ac lunæ, + 33.14 Solis. Christi, qui est sol justitiæ, qui ait: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum Matth. 13., quia similes ei erimus. Ac lunæ. Ecclesiæ, quæ accipit hos fructus a sole, id est a Christo: semper igitur solem plena devotione respiciat, ne aliquando aversa lumen perdat.

16et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos. + 33.16 Et de frugibus. Ecclesia in toto orbe justitiæ fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur: Benedictio illius qui apparuit. Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo præcipue in capite; unde: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron, etc. Psal. 32. Hic privilegio gratiæ, fratribus, id est, fidelibus præeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaræus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit. Super caput Joseph, Christi, qui est caput Ecclesiæ, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus passione et resurrectione subditur: Quasi primogeniti tauri, etc. Quasi. AUG., quæst. 56. Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis. Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terræ, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua.

Read all of Deuteronomii 33

Cross References

Genesis 49:26Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

James 5:7Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. + 5.7 Patientes ID. Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam Rom. 6..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 33:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 33:14Deuteronomii 33Deuteronomii 33:16 →