The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 34 › Deuteronomii 34:10

Deuteronomii 34:10

Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, + 34.10 Et non surrexit, etc. Hoc ut fertur Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldæis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judæi nunc utuntur invenit, unde et velox scriba appellatus est. Et non surrexit propheta. Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti præstantior: unde Judæi arroganter dicunt: Nos Moysi discipuli sumus Joan. 9.. Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quia lex et figura per Mosen data est: gratia et veritas per Jesum Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti Hebr. X; Joan. I; Rom. 10.. Et sepelivit eum in valle. Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturæ per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes 12: Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there arose not a prophet since in Israel like unto Moses, whom the LORD knew face to face,

In Context

9Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. + 34.9 Posuit super eum. In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: Prophetam Deus suscitabit, etc. Deut. 18., unde: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi Joan. 5..

11in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,

Read all of Deuteronomii 34

Cross References

Exodus 8:13Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris.

Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.

Deuteronomy 5:4Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. + 5.4 Facie ad faciem, etc. AUG. Paulo ante admonere curavit, etc., usque ad quamvis aliqui hoc speraverint.

Deuteronomy 18:18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

Acts 7:37Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. + 7.37 Hic est Moyses. In eos culpam retorquet, quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 34:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 34:9Deuteronomii 34Deuteronomii 34:11 →