Deuteronomii 4:15
Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.
Deuteronomy 4:23Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit: + 4.23 Sculptam similitudinem. AUG., q. 7. Hic generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quia si sit nulla similitudo, nec imago.
Deuteronomy 5:4Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. + 5.4 Facie ad faciem, etc. AUG. Paulo ante admonere curavit, etc., usque ad quamvis aliqui hoc speraverint.
Deuteronomy 10:4Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi. + 10.4 Scripsitque in. AUG. quæst. 14 in Deut. In Exodo Moyses, etc., usque ad ipse autem adjuvat bonæ voluntatis arbitrium.
1 Kings 19:12Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis.