Deuteronomii 6:5
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. + 6.5 Diliges Dominum. AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28. Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt. GREG., lib. VII Moral., cap. 10. Diliges Dominum Deum tuum, etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus. Triplicis naturæ est anima: ideo jubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios. Nemo potest duobus dominis servire Matth. 6., ipse super omnia diligendus, ejus dilectio præponitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.
6Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo:
Cross References
Deuteronomy 4:29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
Deuteronomy 11:1Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore.
Deuteronomy 13:4Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.
Deuteronomy 30:10si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.
2 Kings 23:25Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.
2 Chronicles 34:31et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.