Deuteronomii 7:14
Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. + 7.14 Sterilis. Quædam steriles apud Judæos fuerunt, sed adeo paucæ, ut ad comparationem fecundarum viderentur nullæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:9Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. + 26.9 Respiciam. Cujus respectus, salus. Respexit Dominus Petrum, et flevit amare. Si sol segetem non respiciat, manet infructuosa. Segetem cordis nostri respicit Deus, et radiis verbi sui nos illuminat, auget et multiplicat ut magni efficiamur; sicut magnus factus est Isaac, et magnus Moses, et magnus Joannes. Crescere. In operibus bonis, ut parva magna. Unde: Quod uni ex minimis meis fecistis, etc. Matth. 25. Multiplicabimini. Ut pauca fiant magna vel multa. Unde: Si quod est aliud mandatum in hoc verbo restauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum Rom. 13..
Deuteronomy 28:4Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. + 28.4 Fructus ventris. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia præbent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit præceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitæ student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo.
Deuteronomy 30:9et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis: