Deuteronomii 8:15
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima, + 8.15 Ac dipsas. Genus aspidis quæ Latine dicitur situla, quemcunque momorderit, siti perit; adeo parva ut cum calcatur non videatur. Cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus. Mystice. Varii serpentes hæreses sunt inter se quidem diversæ, sed omnes mortiferæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:5Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. + 17.5 Antecede populum, etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetæ et patriarchæ et omnes majores natu. Et virgam, etc. AUG., quæst. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? et quærendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quæ faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quæ ad Deum.
Numbers 20:11Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta.
Deuteronomy 1:19Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, + 1.19 Cumque venissemus in Cadesbarne, etc. Quod secundo anno egressionis suæ populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit; ubi reversis exploratoribus cum fructibus terræ, et quæ viderant nuntiantibus, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ideo longi itineris tædio et mortalitate affecti interierint: hic locus manifestum dabit indicium. Ubi notandum quod quadraginta duæ mansiones, quas ab Ægypto usque ad Jordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum: primi scilicet, secundi, et quadragesimi egressionis de Ægypto. Primus certa distinctione continet duodecim, primam Ramesse, quintodecimo die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis additam; et per undecim continuos menses construendi tabernaculi, et docendæ legis gratia, minime relictam. Quarum duodecim mansionum novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim, tres in vocabulo deserti Sin quod dicitur esse inter Elim et Sinai indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiæ cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis, prima tantum et secunda, et ultima, id est, Sepulcra concupiscentiæ, Haseroth, et Cades, distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dictæ ostenditur. Prima mansio, id est, Sepulcra concupiscentiæ, secundo mense ejusdem secundi anni secunda vicesima die mensis introita est. Anno enim secundo ut Scriptura dicit mense secundo vicesima die mensis moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit in solitudine Pharan nubes, profectique sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quæ merito populi carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentiæ nomen accepit. Ultimam harum, id est, Cades, quoto die vel mense ejusdem anni ingressi sunt, non dicitur: quæ tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: Populus non est motus de illo loco donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros gui considerent terram Chanaan Num. 12, 13.. Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed in ultima eorum, quæ sub nomine Pharan continetur, impletum, infra scriptum est: Reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circumita, venerunt ad Moysen in Pharan, quod est Cades. In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo: Cum venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, etc., et dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. Deut. 1.. Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis adierunt, a quo tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens: Sedistis in Cadesbarne multo tempore, profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum, sicut dixerat mihi Dominus, et circumivimus montem Seir longo tempore, et intra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zareth octavo tricesimo anno fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicujus mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quem sicut in libro Numerorum legitur transgressa octava decima mansione nomine Jeabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissimæ viæ mansiones continet decem: quarum prima magno labore repetita, eadem scilicet ipsa Cades deserti Sin, quam ante annos octo et triginta culpa exigente post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est: Venerunt filii Isræl in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades, et mortua est ibi Maria et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron, etc., usque ad hoc, Hæc est aqua contradictionis, etc. Num. 20.. Notandum quod eadem Cades, et in deserto Pharan, et in deserto Sin facta est, sicut Scriptura refert, unde conjicimus partem deserti Pharan ubi Cades est, specialiter Sin appellari: sin autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransierunt, sed alia prorsus, et aliis apud Hebræos scripta litteris. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron primo die quinti mensis: ultima, campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes, manserunt, donec mortuo Moyse, Josue duce, primo die decimi mensis Jordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima quæ est Cades, et aliæ novem, simul scilicet omnes quadraginta duæ.
Psalms 114:8quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. + 114.8 De morte oculos. ID. Mors est infidelitas; unde: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; et iterum: Non mortui laudabunt te, Domine Psal. 103.. 1
Isaiah 35:7et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. + 35.7 Viror calami. Impletio Scripturæ, quæ per calamum; et intentionis adjutorium, quæ per juncum: calamus enim et juncus juxta aquas oriuntur et virent.