Ecclesiastes 1:10
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. + 1.10 Nec valet, etc. HIER. Estne verbum, etc., usque ad et prædestinatione Dei jam ea facta sunt quæ futura sunt. Jam enim præcessit. Sicut præterita quæ olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quæ nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia omnia more fluentis aquæ transeunt, et non redibunt. Cui sententiæ totus mundus acclamat, et maxime genus humanum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ecclesiastes 6:10Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. + 6.10 Qui futurus est. ID. Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quæsierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex præscientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causæ ante præcedunt quare unumquodque sit factum.
Matthew 23:30et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
Acts 7:51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.
2 Timothy 3:8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; + 3.8 Quemadmodum autem Jannes, etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes, etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet hæretici mihi resistunt.