The Bible Software
bible.software › Ecclesiastes › Ecclesiastes 1 › Ecclesiastes 1:14

Ecclesiastes 1:14

Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. + 1.14 Vidi, etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have seen all the works that are done under the sun; and, behold, all is vanity and vexation of spirit.

In Context

13et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. + 1.13 Et proposui in animo meo, etc. Proposuit ergo Ecclesiastes, etc., usque ad quam sponte incurrerunt. Hucusque generaliter de vanitatibus sæculi: hinc ad seipsum redit, et quis esset ostendit, quomodo omnia cognoverit, et docuerit, unde: Et proposui in animo meo, et cætera. Hanc occupationem. HIER. Verbum anian Aquila, LXX et Theodotio quod latine distensio, etc., usque ad ad superiorem sensum cuncta referuntur.

15Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. + 1.15 Perversi. ID. Perversus non poterit adornari, etc., usque ad ut non possit comprehendi.

Read all of Ecclesiastes 1

Cross References

Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1

Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.] + 2.11 Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.

Ecclesiastes 2:26Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.] + 2.26 Homini bono. ID. Corrigenti mores suos, etc., usque ad et spiritus præsumptione composita esse.

Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

Ecclesiastes 4:16Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]

Ecclesiastes 12:8Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.] + 12.8 Vanitas vanitatum. Post descriptionem humanæ fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Vanitas vanitatum. Quasi, noli luxuriari, noli delicias quærere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 1:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 1:13Ecclesiastes 1Ecclesiastes 1:15 →