Ecclesiastes 10:1
[Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
Cross References
Exodus 30:25faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
Nehemiah 13:26Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.
Haggai 2:12Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens:
Matthew 5:13Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. + 5.13 Vos estis sal terræ. Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terræ et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui prædictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitæ suæ exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta: Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terræ. Quod si sal, etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terræ utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in hæc verba ridetur: Hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. Si sal evanuerit Luc. 4.. Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiæ omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris: Ad nihilum valet ultra, etc. In fine de omnibus concludit sic: Nisi abundaverit justitia, etc. Et conculcetur ab hominibus. Sanctus et verus minister Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in cœlo manet.