Ecclesiastes 10:13
initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum;
Cross References
Judges 14:15Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?
1 Samuel 22:7ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones?
1 Samuel 25:10Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
2 Kings 6:27Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis? Quæ respondit:
Proverbs 13:16Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam. + 13.16 Cum consilio, maxime divino, quod est in Scripturis. Fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter prudens videatur.
Ecclesiastes 5:2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. + 5.2 Multas. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in ænigmate, quasi per somnum, æstimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.