Ecclesiastes 10:16
[Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Woe to thee, O land, when thy king is a child, and thy princes eat in the morning!
In Context
15Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.]
Cross References
1 Kings 12:11Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. + 12.11 Scorpionibus. Genus est flagelli, sicut et de spinis vel pomariis solent esse virgæ nodosæ. Vel etiam flagellum Saracenorum cum duabus vel tribus virgis, quod habet in summitate plumbeas glandes, alias grandines.
2 Chronicles 33:1Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.
2 Chronicles 36:5Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo.
2 Chronicles 36:11Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem:
Isaiah 3:4Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis; + 3.4 Et dabo. pueros. HIER. Cum cætera in persona, etc., usque ad prohibet Apostolus episcopum eligi neophytum, ne superbiat sicut diabolus. Effeminati. LXX, illusores, etc., usque ad sanctus Ecclesiæ status confunditur.
Isaiah 5:11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! + 5.11 Væ qui consurgitis. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini.