Ecclesiastes 10:18
In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 12:24[Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est, tributis serviet. + 12.24 Manus fortium. Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur. Quæ autem remissa. Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, mœror justi, etc.
Proverbs 20:4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. + 20.4 Æstate. Regnum Dei æstati comparatur, quia nunc mœroris nostri nubila transient, et vitæ dies æterni solis claritate fulgebunt.
Proverbs 23:21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
Hebrews 6:11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: + 6.11 Cupimus. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.