Ecclesiastes 10:20
In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.] + 10.20 In cogitatione tua, etc. Simpliciter monet, ne vel ira vel levitate majoribus maledicamus, quia sæpe eis, etiam cum non timebamus, quæ diximus, nuntiantur, etiam si in cubili.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:27Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
2 Kings 6:12Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.
Ecclesiastes 7:21non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
Luke 10:40Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. + 10.40 Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.
Luke 19:40Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. + 19.40 Lapides. Crucifixo Domino apostolis præ timore tacentibus, petræ quæ scissæ sunt, apertis monumentis Deum et mundi Dominum aperte clamabant. Mystice: si cæcitas contigerit in Isræl, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo Creatorem suum credet et annuntiabit.