Ecclesiastes 11:10
Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 13:26scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. + 13.26 Scribis. Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quæ usque ad ultimum mutari non valebit. Et consumere. Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma ætate deliquerunt.
Psalms 25:7ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. + 25.7 Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te. 1
Psalms 39:6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. + 39.6 Mirabilia tua. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi. AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt. 1
Proverbs 22:15Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.
Ecclesiastes 1:14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. + 1.14 Vidi, etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur.
2 Corinthians 7:1Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. + 7.1 Ab omni iniquitate. Scilicet mentis: quod tunc fit, si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo hæc agit, sanctus mundi est, non Dei. Ab omni inquinamento carnis. Id est carnalis observantiæ, et perficientes sanctificationem quæ est tantum Spiritus sancti.