Ecclesiastes 11:6
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.] + 11.6 Mane semina semen tuum, etc. ID. Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7[Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
Cross References
Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.
Hosea 10:12Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
Haggai 2:17Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.
Mark 4:26Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, + 4.26 Sic est regnum Dei. HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quæ, etc., usque ad: Quoniam adest messis, id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.
Acts 11:20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. + 11.20 Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.
2 Corinthians 9:6Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. + 9.6 Qui parce seminat. Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet.