Ecclesiastes 12:9
[Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
Cross References
1 Kings 5:12Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus.
1 Kings 10:8Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. + 10.8 Beati viri. RAB. Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: Beati viri. Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui æterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quæ mundis corde se ostendit perpetualiter percipere lætantur.
Proverbs 10:1[Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. + 10.1 Parabolæ Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat. Filius sapiens. Qui accepta fidei mysteria bene servat, lætificat Deum Patrem; qui vero hæc actione mala vel hæresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.
Daniel 12:3Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.