Ecclesiastes 3:17
et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. + 3.17 Dixi in corde meo. ID. Quasi, etc., usque ad et impleri terram pecoribus et armentis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
Cross References
Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Ecclesiastes 1:16Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Ecclesiastes 3:1[Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. + 3.1 Omnia tempus habent. HIER. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanæ supra docuit, etc., usque ad nec loco nec tempore continentur.
Ecclesiastes 11:9Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. + 11.9 Lætare ergo juvenis, etc. ID. Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant.
Jeremiah 29:10Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. + 29.10 Cum cœperint. Nolite credere pseudoprophetis, qui vicinum reditum pollicentur vobis: prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis. Septuaginta anni. Tandiu in sæculi confusione versamur, etc., usque ad et tunc est finis laboris nostri atque patientiæ.
Daniel 12:4Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.