The Bible Software
bible.software › Ecclesiastes › Ecclesiastes 8 › Ecclesiastes 8:14

Ecclesiastes 8:14

Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. + 8.14 Sunt justi quibus mala proveniunt, etc. Ut filiis Aaron sacrificantibus secundum Hebræum, et Manasses post tanta mala a captivitate in regnum reductus feliciter vixit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is a vanity which is done upon the earth; that there be just men, unto whom it happeneth according to the work of the wicked; again, there be wicked men, to whom it happeneth according to the work of the righteous: I said that this also is vanity.

In Context

13Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.

15Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.

Read all of Ecclesiastes 8

Cross References

Job 1:22In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. + 1.22 In omnibus his non peccavit Job. Ibid. Dolens animus debet se custodire, etc., usque ad corde non tumuit, ore non murmuravit, lingua contumax non fuit.

Job 21:7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? + 21.7 Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:

Job 24:21Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. + 24.21 Dulcedo illius. Quia naturæ vermium est, etc., usque ad tabes et fetor putredinis amatur. Non sit in recordatione. Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quod per districtionem sententiæ judicat, quantum est ad memoriam misericordiæ ignorat.

Psalms 73:3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto ! + 73.3 Leva. CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. Leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est, etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus, Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit eorum. 1

Ecclesiastes 2:14Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.

Ecclesiastes 4:8Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 8:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 8:13Ecclesiastes 8Ecclesiastes 8:15 →