Ecclesiastes 8:17
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 11:7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? + 11.7 Forsitan vestigia Dei comprehendes. Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.
Psalms 73:16Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. 1
Proverbs 30:3Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Ecclesiastes 7:23scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
Isaiah 40:28Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. + 40.28 Creavit. Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat. Sapientiæ ejus. ID. Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus: quasi diceret: Solus Deus æternus, impassibilis, cætera omnia deficient.