Ecclesiastes 9:10
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 10:7Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. + 10.7 Quando ergo. Quasi his signis nosse poteris quod Deus te regem fore voluit. Ideo in omnibus regaliter age, quia Dominus tecum est.
1 Chronicles 28:20Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
2 Chronicles 31:20Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
Nehemiah 2:12Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem: et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
Nehemiah 4:6Itaque ædificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum.
Nehemiah 4:17Ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium: