Ecclesiastes 9:16
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 10:15Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum. + 10.15 Substantia divitis. Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quæ a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo cœlestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.
Proverbs 24:5Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:
Ecclesiastes 9:18Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]
Mark 6:2et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? + 6.2 Unde huic, etc. Mira cæcitas. In factis et dictis Christum cognoscere possunt, ob solam generis notitiam contemnunt.
John 9:24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
James 2:2Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,