Ephesios 1:10
in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; + 1.10 In dispensatione. Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiæ, quo implere quæ cæteris temporibus promissa vel præfigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non prædocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum. Instaurare. AUG. Instaurantur autem quæ in cœlis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur. Omnia, quæ in cœlis. Id est, angelos; vel: instaurare, id est, supplere. Quæ in terra. Id est homines, qui peccato depravati erant. In ipso. Id est per Christum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
Cross References
Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Micah 4:1[Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi,
Matthew 25:32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: + 25.32 Oves ab, etc. Duo ordines erunt in judicio electorum scilicet et reproborum: sed electorum alii judicabunt, quibus dicitur: Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes tribus Isræl. Alii judicabuntur quibus dicitur: Esurivi et dedistis mihi manducare. Item reproborum alii qui extra Ecclesiam sunt, non judicabuntur: alii qui judicabuntur, quibus dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc.
1 Corinthians 3:22Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: + 3.22 Omnia enim. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita præsens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Præsentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus. Sive vita, etc. Et vita et mors doctorum ad ædificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.
1 Corinthians 11:3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. + 11.3 Viri, etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animæ maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Caput Christus est. Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quæ Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quæ regitur a spiritu tanquam mulier a viro. Orans. Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.