The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 1 › Ephesios 1:11

Ephesios 1:11

in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: + 1.11 In quo et nos. Ne apostoli, in quibus superabundat gratia, viderentur meruisse melius aliis, ostendit eos ita gratis vocatos, non meritis, sicut fuerunt et alii. Sorte. Sors dicitur gratia, quia non est hominis electio, sed voluntatis Dei. Unde tunica Domini desuper texta, quæ charitatem significat, sorte provenit. Omnia operatur. Etiam velle bonum, et ut credere incipiamus, ut exemplo nostro nemo glorietur in homine. Verum est enim: Non vos me elegistis, sed ego vos, etc. Laus autem gloriæ Dei est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici cum multos curat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In whom also we have obtained an inheritance, being predestinated according to the purpose of him who worketh all things after the counsel of his own will:

In Context

10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; + 1.10 In dispensatione. Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiæ, quo implere quæ cæteris temporibus promissa vel præfigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non prædocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum. Instaurare. AUG. Instaurantur autem quæ in cœlis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur. Omnia, quæ in cœlis. Id est, angelos; vel: instaurare, id est, supplere. Quæ in terra. Id est homines, qui peccato depravati erant. In ipso. Id est per Christum.

12ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo;

Read all of Ephesios 1

Cross References

Job 12:13Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. + 12.13 Apud ipsum est sapientia, etc. GREG. in Job, l. 21. Apud Deum enim in principio Deus erat verbum, qui et Dei virtus et Dei sapientia; habet consilium, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra.

Proverbs 8:14Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo. + 8.14 Meum est consilium. Non se extollat humana præsumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, quidquid habet virtutis, accipit.

Isaiah 28:29Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.] + 28.29 Et hoc a Domino Deo exivit.

Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.

Jeremiah 32:19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. + 32.19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.

Acts 2:23hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: + 2.23 Definito consilio. RAB. In hoc solo Judæi fuere notabiles, quia non obedienti animo fecerunt. Et præscientia Dei, etc. ID. In Græco sic est: Præscientia sic traditum accipientes. Traditus est enim a præside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent, sed latroni concessa vita, Jesum per manus militum occiderunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 1:10Ephesios 1Ephesios 1:12 →