Ephesios 1:17
ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, + 1.17 Ut Deus, etc. Quasi diceret: Ad impetrandum non obtendo merita, sed quod Deus et Pater Christi, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
Cross References
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Psalms 24:10Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. + 24.10 Misericordia et veritas. AUG. Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis. Testamentum. CASS. Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio hæreditatis quod et morte firmatur. Et Testamentum. Legis veteris, ubi fuerunt Prophetæ testes promissionum. 1
Proverbs 2:5tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, + 2.5 Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.
Jeremiah 2:11si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. + 2.11 Populus meus. Velut anthropophormitæ, qui occasione hujus testimonii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem Gen. 1., immensam et simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt.
Jeremiah 24:7Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Daniel 2:28sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.