The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 1 › Ephesios 1:18

Ephesios 1:18

illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, + 1.18 Oculos cordis. In imagine ergo sua cognosce auctorem ejus, qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi, sed oculis mentis, ipsum audite. In corpore, ubi diversa membra sunt, alibi audis, alibi vides. In corde autem tuo, ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides. Ad hoc autem illuminet oculos. Ut sciatis, etc. Hoc dicit ut propensiores sint: quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. Vel ita: ut spes proprie accipiatur. Et sensus est: Ut sciatis quæ sit, scilicet voluntas ejus, id est quantum valet spes vitæ æternæ ad quam vocat. Et sciatis quæ sit adimpletio ejus spei. Quod ita ait: Et quæ divitiæ. Hic quid nomine spei intellexerit aperit: spem enim accipit rem speratam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The eyes of your understanding being enlightened; that ye may know what is the hope of his calling, and what the riches of the glory of his inheritance in the saints,

In Context

17ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, + 1.17 Ut Deus, etc. Quasi diceret: Ad impetrandum non obtendo merita, sed quod Deus et Pater Christi, etc.

19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, + 1.19 Quæ sit supereminens. Quoddam incrementum gloriæ habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium. Sed differt stella a stella in claritate I Cor. 15.. Et erunt diversæ mansiones in domo Patris Joan. 14..

Read all of Ephesios 1

Cross References

Isaiah 29:10Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

Isaiah 32:3Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.

Matthew 13:15Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.] + 13.15 Oculos suos. Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Ne quando. Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis.

Acts 16:14Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. + 16.14 Purpuraria. Regina induta regali purpura vel purpuræ textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quæ purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare cœgit: quia repulsam prædicationem a Judæis Ecclesia devoto corde suscepit.

Romans 5:4patientia autem probationem, probatio vero spem,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 1:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 1:17Ephesios 1Ephesios 1:19 →