Ephesios 1:19
et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, + 1.19 Quæ sit supereminens. Quoddam incrementum gloriæ habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium. Sed differt stella a stella in claritate I Cor. 15.. Et erunt diversæ mansiones in domo Patris Joan. 14..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.
Acts 26:18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
2 Corinthians 4:7Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. + 4.7 Habemus. Hactenus de altitudine scientiæ egit: hic de fragilitate carnis, quæ est ad gloriam, etsi contra videatur. Thesaurum. Sacramentum Dei, quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur; esse thesaurum affirmat.
Ephesians 2:10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. + 2.10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.
Ephesians 3:20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: + 3.20 Potens est omnia facere, etc. In hac sunt quædam quæ nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia.
Philippians 2:13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. + 2.13 Deus enim. Nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit: sine quo non possunt perseverare si velint, sed in eis etiam operatur et velle, ut quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinæ gratiæ largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint quia sic volunt: ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint.