Ephesios 1:22
Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, + 1.22 Sub pedibus ejus, etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant. Et ipsum, etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut hæc exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus. Caput. Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And hath put all things under his feet, and gave him to be the head over all things to the church,
In Context
Cross References
Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.
Psalms 91:13Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. + 91.13 Justus ut palma. Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. Justus ut palma. CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. Cedrus. AUG. Palma et cedrus, hæ arbores non arescunt æstate, ut fenum. 1
Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
1 Corinthians 15:25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. + 15.25 Oportet autem illum regnare. Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo donec excludit majorem manifestationem, non ampliorem regni permanentiam. Unde alibi: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur, etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant.
Ephesians 4:15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: + 4.15 Christus. Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.
Colossians 1:8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. + 1.8 In Spiritu. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis.