The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 1 › Ephesios 1:23

Ephesios 1:23

quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. + 1.23 Plenitudo ejus. Quia adimpletur per eos, tamen ens omnia in omnibus hic et in futuro. Item. Cum ingressi ad confessionem flectunt genu Christo, adimpletur, quia recedentes videntur evacuare eum. Omnia in omnibus. Quia membra nihil ei conferunt, sed ipse omnia membris: quia ejus virtute sunt quod sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which is his body, the fulness of him that filleth all in all.

In Context

22Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, + 1.22 Sub pedibus ejus, etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant. Et ipsum, etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut hæc exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus. Caput. Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 10..

Read all of Ephesios 1

Cross References

Romans 13:5Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

1 Corinthians 12:12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. + 12.12 Ita et Christus. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in cæteris omnibus omnia facit.

Ephesians 2:16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

Ephesians 4:4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.

Ephesians 4:12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: + 4.12 In opus ministerii. Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditæ. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula. Ad consummationem. Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt. Et in ædificationem. Id est, ut eos ædificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.

Colossians 1:18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: + 1.18 Caput corporis Ecclesiæ. Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cœpit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiæ, id est fundator. Qui est principium. Ecclesiæ secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiæ, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiæ suæ dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiæ, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. Primogenitus, etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Ephesios 1:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Ephesios 1:22Ephesios 1