Ephesios 1:3
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, + 1.3 Benedictus. Præmissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo. Benedixit. Unum quidem benedictionis verbum, sed per congruentia personæ varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratiæ suæ dona impartitur, non meritis illius, sed misericordia sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Cross References
Genesis 12:2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.
Genesis 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
1 Chronicles 29:20Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
Nehemiah 9:5Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum: et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.
Psalms 72:19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 1
Isaiah 61:9Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. + 61.9 Semen eorum. Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt.