Ephesios 1:8
quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: + 1.8 Quæ superabundavit. Hactenus de his quæ toti humano generi: modo de his quæ singulariter apostolis dedit, loquitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherein he hath abounded toward us in all wisdom and prudence;
In Context
9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
Cross References
Psalms 104:24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1
Isaiah 52:13[Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. + 52.13 Ecce intelliget: ne dubitetur quis dixerit, qui loquebar ecce adsum: et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet.
Matthew 11:19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. + 11.19 Et justificata est sapientia, etc. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quærit vocis testimonium, sed operum.
Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.
1 Corinthians 1:19Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. + 1.19 Scriptum est enim. Ideo non misit me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reciperet in prædicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio prædicatorum suorum: et sic factum est.
Ephesians 1:11in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: + 1.11 In quo et nos. Ne apostoli, in quibus superabundat gratia, viderentur meruisse melius aliis, ostendit eos ita gratis vocatos, non meritis, sicut fuerunt et alii. Sorte. Sors dicitur gratia, quia non est hominis electio, sed voluntatis Dei. Unde tunica Domini desuper texta, quæ charitatem significat, sorte provenit. Omnia operatur. Etiam velle bonum, et ut credere incipiamus, ut exemplo nostro nemo glorietur in homine. Verum est enim: Non vos me elegistis, sed ego vos, etc. Laus autem gloriæ Dei est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici cum multos curat.