Ephesios 2:1
Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, + 2.1 Et vos, cum essetis, etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis hæc data sunt, magis amicis dabuntur, quæ apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiæ et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem hæreditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And you hath he quickened, who were dead in trespasses and sins;
In Context
Cross References
Luke 15:24quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. + 15.24 Et cœperunt epulari. Non solum filius pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi ejus, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota, quod post datam stolam, annulum, calceamentum, vitulus immolatur, quia nisi quis spem primæ immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera præmunierit, nisi ipsam fidem confitendo prædicaverit, cœlestibus non potest interesse sacramentis.
John 5:21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. + 5.21 Sicut enim Pater suscitat. Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. Sic et Filius. AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, quia Filius hominis est.
John 10:10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. + 10.10 Nisi ut furetur, etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet, a fide retrahendo, perdat in æternam damnationem.
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
1 Corinthians 15:45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. + 15.45 Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.
Ephesians 1:19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, + 1.19 Quæ sit supereminens. Quoddam incrementum gloriæ habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium. Sed differt stella a stella in claritate I Cor. 15.. Et erunt diversæ mansiones in domo Patris Joan. 14..