The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 2 › Ephesios 2:11

Ephesios 2:11

Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: + 2.11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore remember, that ye being in time past Gentiles in the flesh, who are called Uncircumcision by that which is called the Circumcision in the flesh made by hands;

In Context

10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. + 2.10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.

12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. + 2.12 Hospites. Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus.

Read all of Ephesios 2

Cross References

Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.

Deuteronomy 15:15Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.

1 Samuel 17:26Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?

Isaiah 51:1[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. + 51.1 Audite me qui sequimini quod. HIER. Attendite ad petram. Christum. De qua, Petra autem erat Christus, unde excisi estis I Cor. 10., a Christo Christiani dicti. Et ad cavernam laci. Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi.

Ezekiel 16:61Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.

Ezekiel 36:31Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 2:10Ephesios 2Ephesios 2:12 →