The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 2 › Ephesios 2:12

Ephesios 2:12

quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. + 2.12 Hospites. Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That at that time ye were without Christ, being aliens from the commonwealth of Israel, and strangers from the covenants of promise, having no hope, and without God in the world:

In Context

11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: + 2.11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu.

13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

Read all of Ephesios 2

Cross References

Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

Exodus 12:45Advena et mercenarius non edent ex eo.

Numbers 18:19Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. + 18.19 Pactum salis. RAB. Pactum salis nominat oblationum universitatem, quæ ad ministerium vel ad jus sacerdotum pertinet, unde in Levitico: Quidquid obtuleris sacrificii sale condies, etc. Levit. 2.. Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et prædicatoribus divinæ legis, non sæcularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus sæculi I Cor. 2.. De qua apostolis dicitur: Vos estis sal terræ Matth. 5.. Sicut enim omnis cibus sale conditur, sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis ejus pactum est salis sempiternum, quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbyteris, diaconis et omnibus ordinibus: et hoc coram Deo, id est, ut pura et simplex sine versutia, et malitia Deo placeat. Sapientia enim hujus mundi inimica est Deo Rom. 8..

Ezra 4:3Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum. + 4.3 Factum est autem. ID., ibid. Quoties hæretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam sæviendo dogma confessionis veræ impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reædificandæ post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret.

Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.

Isaiah 61:5Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt. + 61.5 Vinitores. ID. Mali cultores vineæ, Scribæ, et Pharisæi, de quibus dicitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 2:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 2:11Ephesios 2Ephesios 2:13 →