Ephesios 2:14
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, + 2.14 Qui fecit utraque unum. Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet, quasi in pacis osculo copulantur. Parietem. Id est, obstaculum hinc ex lege, inde ex idololatria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Cross References
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
Ezekiel 34:24Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum.
Micah 5:5Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines;
Luke 1:79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] + 1.79 Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiæ concordent, donec ad mansionem perpetuæ pacis intremus.
John 10:16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. + 10.16 Oportet me. Quamvis per suos, quia in illis ipse. Et vocem meam. Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur.
John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.