The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 2 › Ephesios 2:16

Ephesios 2:16

et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And that he might reconcile both unto God in one body by the cross, having slain the enmity thereby:

In Context

15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: + 2.15 Faciens pacem, etc. Facit pacem inter ipsos, ut ambos conciliet Deo Patri. In semetipso. Non aliter quam per crucem, id est mortem, interfecit inimicitiam quæ inter Deum et homines, id est peccata dimisit. Omnibus enim profecit mors Salvatoris.

17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. + 2.17 Longe fuistis, etc. Si affectu amas Deum, prope es: si odisti, longe es. Non enim regionibus longe est quisquam a Deo, sed affectibus.

Read all of Ephesios 2

Cross References

Romans 6:6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. + 6.6 Vetus homo. Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et pœna. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit præsentem, præteritam, et futuram. Præteritam remittendo, præsentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Pœnam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere pœnitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit.

Romans 8:7quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. + 8.7 Quoniam sapientia carnis. Hæc enumerando deterret a carnis obedientia. Inimica est. Dum nil putat Deum posse, præter quod in naturis rerum videtur.

Galatians 2:20Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. + 2.20 Vivo. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego. Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?

Colossians 1:20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. + 1.20 Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.

1 Peter 4:1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: + 4.1 Quia qui passus. BEDA.. Qui timore judiciorum cœlestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 2:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 2:15Ephesios 2Ephesios 2:17 →