Ephesios 2:17
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. + 2.17 Longe fuistis, etc. Si affectu amas Deum, prope es: si odisti, longe es. Non enim regionibus longe est quisquam a Deo, sed affectibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And came and preached peace to you which were afar off, and to them that were nigh.
In Context
16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Cross References
Psalms 75:1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. + 75.1 Canticum. Quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod habitat, quod illuminat, quod salvat. Frangit gloriam Judæorum. Ad Assyrios. CAS. Contra Judæos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quærunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judæos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriæ, et nihil posse sine gratia probantur. 1
Psalms 85:10Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus. + 85.10 Tu es Deus solus. ID. Vel tu solus magnus contra futuros, qui se dicunt magnos et deos. 1
Psalms 148:14Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.] + 148.14 Exaltavit cornu populi sui. ID. Ecce quod prophetavit Aggæus et Zacharias. Modo humile est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus, exaltabitur.
Isaiah 52:7[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! + 52.7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.
Zechariah 9:10Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.
Luke 2:14[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] + 2.14 Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..