Ephesios 2:19
Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, + 2.19 Non estis hospites. Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Et advenæ. Id est extranei a Deo. Sed estis cives. Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Sanctorum. Non carnalis Isræl. Et domestici. Id est familiares. Dei. Quibus arcana revelat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Cross References
Galatians 3:26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. + 3.26 Omnes filii Dei estis per fidem. Nos Judæi tempore fidei pædagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere. In Christo Jesu. In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus.
Galatians 6:10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. + 6.10 Dum tempus. Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari Joan. 9.. Ad omnes. Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.
Ephesians 3:6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: + 3.6 Per Evangelium, etc. Per prædicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suæ: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis.
Philippians 3:20Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, + 3.20 Nostra conversatio. Id est vivendo et intelligendo simus similes angelis. Unde etiam, id est, præter commoda quæ jam habemus, etiam Dominum exspectamus.
Hebrews 12:22Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, + 12.22 Sed accessistis. Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. Et civitatem Dei. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.
Revelation 21:12Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: + 21.12 Murum. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim. Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portæ, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quæ per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta, etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi prædixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positæ. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris II Cor. 3..