Ephesios 2:20
superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: + 2.20 Ipso summo angulari, etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetæ (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu; etenim in Christo totum innititur ædificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 118:22Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 1
Matthew 16:18Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. + 16.18 Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ. Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.
Mark 12:10Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: + 12.10 Lapidem quem reprobaverunt. HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris.
Acts 4:11Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: + 4.11 Hic est lapis. RAB. Hic respondens ad interrogata de Christo prædicat, et maxime de David, cui, veluti patriarchæ suo, præ cæteris crediderent. Reprobatus. AUG. De lapide reprobato historia non habetur.
1 Corinthians 12:28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. + 12.28 Et quosdam quidem. Determinat hic de donis Dei, quæ altiora, et quæ sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus. Primum. Dignitate et tempore apostolos vice Christi prædicantes et omnium judices. Secundo prophetas. Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Tertio doctores. Præcepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt. Genera linguarum. CHRYS. Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant.
Ephesians 4:11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, + 4.11 Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.